Freitag, 2. April 2010

Passio Domini Nostri Jesu Christi


Jacobus Gallus (ca. 1550-1591):
Passio Domini Nostri Jesu Christi secundum Joannem
5 vocum

Ensemble Sola Voce Niederaltaich
(7. April 2009, Schottenkirche St. Jakob Regensburg)

Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Joannem.
In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: „Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur.“ Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: „Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.“
Abiit autem Judas ad principes sacerdotum, et ait illis: „Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?“ At illi constituerunt ei triginta argenteos. Dedit ergo eis signum dicens: „Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.“ Et cum venissent ad Jesum, ait illi Judas: „Ave Rabbi!“ Et osculatus est eum. Dixit illi Jesus: „O Juda, osculo tradis Filium hominis?“
Ministri vero duxerunt Jesum ad principem sacerdotum, qui et dixit: „Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei vivi?“ Ait illi Jesus: „Tu dixisti.“
Apprehendit ergo eum Pilatus, et flagellavit eum. Et milites plectentes coronam spineam imposuerunt capiti eius, et veste purpurea circumdederunt eum. Ait Pilatus Judaeis dicens: „Ecce rex vester!“ At illi clamabant dicentes: „Regem non habemus, nisi Caesarem.“
Et dixit eis Pilatus: „Quid ergo vultis faciam ei?“ At illi dixerunt ei: „Tolle, tolle, crucifige eum!“ Pilatus vero dicebat eis: „Quid enim mali fecit?“ At illi magis clamabant: „Tolle, tolle, crucifige eum!“
Et crucifixerunt eum, et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Jesum. Et quidam circumstantes dixerunt: „Vah, qui destruis templum Dei, et in triduo reaedificas illud!“
Orabat autem Jesus pro crucifigentibus se, dicens: „Pater, dimitte illis, quia nesciunt, quid faciunt.“ Ait ad eum latro ad dexteram pendens: „Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum.“ Respondit ei Jesus: „ Amen, dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.“
Dixit autem matri suae: „Mulier, ecce filius tuus.“ Deinde dixit discipulo: „Ecce mater tua.“ Et exclamans dixit: „Heloi, Heloi, lama sabacthani?“ Hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Clamabant autem Judaei, dicentes: „Heliam vocat iste; sinite, videamus, an veniat Helias, liberans eum.“
Dixit autem Jesus: „Sitio.“ Et dederunt ei acetum cum felle mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere, sed dixit: „Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.“ Et iterum dixit: „Consummatum est.“ Et inclinato capite emisit spiritum.
Qui passus es pro nobis, miserere nobis. Amen.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen